MUTILATI in bello

MUTILATI in bello
MUTILATI in bello
de publico olim Athenis pecuniam accipiebant: ex lege Pisistrari, Τοὺς πηρωθέντας εν πολέμῳ δημοσία τρέφειν, Mutilati in bello publice aluntor, quam aemulatione et exemplo Solonis tulit, ut refert Plut. in Solone, ubi Thersippo primum id contigisse, inter alia docet. At non quivis Mutilati sic alebantur: Excipiebantur enim illi, quibus divitiae domi suppeterent: unde Lysiana illa περὶ τοῦ Α᾿δυνάτου, inter coetera quae adferuntur argumenta, cur non oporteat Α᾿δύνατον λαμβάνειν τὸ παρὰ τῆς πόλεως ἀργύριον, hoc non parvi momenti legitur, posse eum vivere ἄνευ τοῦ διδομένου τούτου. Itaque solis illis lex consuluit, quorum reditus annuus erat intra tres minas tantum, Harpocratione teste: quare etiam ἐδοκιμάζοντο, apud Quingentorum Senatum, non tantum, an essent Mutilati et revera ἀδύνατοι, ut videri volebant, sed etiam, an annuus eorum reditus esset intra tres minas seu 300. drachmas, vel maior. Pecunia, quam indies accipiebant οἱ ἀδύνατοι, obolus erat, ut ex Aristotele docet, modo memoratus Auctor, et testatur Lysias loc. cit. Philochorus tamen auctor est, 9. drachmas seu 54. obolos in menses singulos eos accepisse: Alii quoque diurnum illorum duos fuisse obolos contendunt: unde forte colligi potest, subinde mutâsse rationem, et modum huius τῶ ἀδυνάτων δημοσίας τροφῆς. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 8. tit. 3. Alias Mutilati. inter male ominatos erant: Eunuchi inprimis et claudi; quorum proin occursus mane, aut in quolibet principio infaustus habebatur. Sed et nec Sacerdotes eligi poterant nec victimae, quae integrae non essent, ut alibi vidimus. Vide Herald. Not. ad Martialem l. 7. Epigr. 87.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”